monumenta.ch > Plinius > sectio 126

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 35, 126
{XL} Pausias autem fecit et grandes tabulas, sicut spectatam in Pompei porticu boum immolationem. eam primus invenit picturam, quam postea imitati sunt multi, aequavit nemo. ante omnia, cum longitudinem bovis ostendi vellet, adversum eum pinxit, non traversum, et abunde intellegitur amplitudo.